Época festiva: encerramento no Natal e na Passagem de Ano. Saiba mais 

Divino Sospiro e Nova Era Vocal Ensemble no Palácio de Queluz

TEXTOS CANTADOS DO PROGRAMA

SACRO VIVALDI - A MÚSICA SACRA DO 'PADRE RUIVO'

 

Laudate Dominum

Laudate Dominum omnes gentes

Laudate eum, omnes populi

Quoniam confirmata est

Super nos misericordia eius

Et veritas, veritas Domini manet, manet in aeternum

Gloria Patri et Filio

Et Spiritui Sancto

Sicut erat in principio

Et nunc, et semper

Et in saecula saeculorum

Amen, Amen, Amen, Amen

Laetatus sum

Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi:

In domum Domini íbimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem;

Jerusalem, quae aedificatur ut civitas,

cuius participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus,

tribus Domini, testimonium Israel,

ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio,

sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem

et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua

et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos

loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri

quaesivi bona tibi,

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,

Sicut erat in principio, et nunc,

et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

In exitu Israel

In exitu Israel de Aegypto,

domus Jacob de populo barbaro.

Facta est Judaea sanctificatio eius,

Israel potestas eius.

Mare vidit, et fugit:

Jordanis conversus est retrorsum.

Montes exsultaverunt ut arietes:

et colles sicut agni ovium.

A facie Domini mota est terra,

a facie Dei Jacob:

qui convertit petram in stagna aquarum,

et rupem in fontes aquarum.

Non nobis Domine, non nobis:

sed nomini tuo da gloriam.

Super misericordia tua et veritate tua:

nequando dicant gentes:

Ubi est Deus eorum?

Deus autem noster in caelo:

omnia quaecumque voluit, fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum,

opera manuum hominum.

Os habent, et non loquentur:

oculos habent, et non videbunt.

Aures habent, et non audient:

nares habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt:

pedes habent, et non ambulabunt:

non clamabunt in gutture suo.

Similes illis fiant qui faciunt ea:

et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israel speravit in Domino:

adjutor eorum et protector eorum est.

Domus Aaron speravit in Domino:

adjutor eorum et protector eorum est.

Qui timent Dominum speraverunt in Domino:

adjutor eorum et protector eorum est.

Dominus memor fuit nostri:

et benedixit nobis.

Benedixit domui Israel:

benedixit domui Aaron.

Benedixit omnibus qui timent Dominum,

pusillis cum majoribus.

Adjiciat Dominus super vos:

super vos, et super filios vestros.

Benedicti vos a Domino,

qui fecit caelum et terram.

Caelum caeli Domino,

terram autem dedit filiis hominum.

Non mortui laudabunt te Domine:

neque omnes qui descendunt in infernum.

Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,

ex hoc nunc et usque in saeculum.

Gloria Patri et Filio,

et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper:

et in saecula saeculorum. Amen.

Credo

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi.

Amen.

Magnificat

Magnificat anima mea Dominum

Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes,

Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiæ suæ,

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto

Sicut erat in principio, et in saecula saeculorum.

Amen.

Saber mais

Voltar à página do concerto